Evangelium Secundum Joannem*

Caput 4: Versus 1

Ut ergo cognovit.Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens.Et baptizat.Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitae; unde Paulus:Mundas eam lavacro aquae et verbo vitaeEphes. 5..
(* Traductions européennes)